monumenta.ch > Plinius > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 13
{V} Hieme conduntur - unde enim firmae pruinas nivesque et aquilonum flatus perferre vires? - sane et insecta omnia, sed minus diu quae parietibus nostris occultata mature tepefiunt. circa apes aut temporum locorumve ratio mutata est, aut erraverunt priores. conduntur a vergiliarum occasu et latent ultra exortum - adeo non ad veris initium, ut dixere, nec quisquam in Italia de alvis existimat ante fabas florentes -,